United States or Heard Island and McDonald Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Habent autem in illis, et vlterioribus partibus hunc vsum: si quando castrum ab hostibus fuerit sic obsessum, quod Dominus eius non possit emittere nuncium amico suo remote moranti, recipit columbam olim in castro, vel domo amici natam, vel educatam, quam hic sibi per certam prouisionem allatam detinuit incaueatam, et scriptas quas vult literas alligans collo columbae, dimittit liberam volare, quae protinus festinat ad focum propriae natiuitatis.
XVII. Tegumen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripae negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus.
Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. 56 Poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso recedam.
Word Of The Day