United States or Cameroon ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. 20 Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes.
Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle.
Word Of The Day