United States or Samoa ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quapropter et in hac prima parte huius operis iter tam peregrinandi, quam nauigandi, a partibus Angliae ad ipsam describo, et loca notabiliter sancta, quae intra eandem sunt breuiter commemoro et diligenter, quatenus peregrinis tam in itinere quam in prouentione valeat haec descriptio in aliquo deseruire. C. xvi.
Itineribus, quae per terras, et per mare a nostris partibus ducunt in terram promissionis descriptis, restat breuiter dicendum de alia via, per quam omnino mare transeundum non est, videlicet per Almaniam, per Bohemiam, per Prussiam, et hinc per terram Paganorum regni Lituaniae, et sic per longam, et pessimam terram primae Tartariae vsque in Indiam: Dico autem Tartariae primae, quoniam de hac exijt primus Imperator totius Tartariae, qui semper vocatur Grand Can, quo vix maiorem mundus habet terrenum Dominum, excepto Imperatore superioris Indiae, de quibus in secunda et tertia huius tractatus partibus, aliquanto est diffusius narrandum.
Word Of The Day