Notum sit et manifestum, quòd dedimus et concessimus, ac per præsentes damus et concedimus pro nobis et hæredibus nostris, dilectis nobis Ioanni Caboto ciui Venetiarum, Lodouico, Sebastiano, et Sancio, filijs dicti Ioannis, et eorum ac cuiuslibet eorum hæredibus et deputatis, plenam ac liberam authoritatem, facultatem, et potestatem nauigandi ad omnes partes, regiones, et sinus maris orientalis, occidentalis, et septentrionalis, sub banneris, vexillis, et insignijs nostris, cum quinque nauibus siue nauigijs, cuiuscúnque portituræ et qualitatis existant, et cum tot et tantis nautis et hominibus, quot et quantos in dictis nauibus secum ducere voluerint, suis et eorum proprijs sumptibus et expensis, ad inueniendum, discooperiendum, et inuestigandum quascunque insulas, patrias, regiones siue prouincias gentilium et infidelium quorumcunque, in quacunque parte mundi positas, quæ Christianis omnibus ante hæc tempora fuerint incognitæ. Concessimus etiam eisdem et eorum cuilibet, eorumque et cuiuslibet eorum hæredibus et deputatis, ac licentiam dedimus ad affigendum prædictas banneras nostras et insignia in quacunque villa, oppido, castro, insula seu terra firma

Quapropter et in hac prima parte huius operis iter tam peregrinandi, quam nauigandi, a partibus Angliae ad ipsam describo, et loca notabiliter sancta, quae intra eandem sunt breuiter commemoro et diligenter, quatenus peregrinis tam in itinere quam in prouentione valeat haec descriptio in aliquo deseruire. C. xvi.