United States or Saint Martin ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quando autem Deo placuit, maiores illius Tartariae eleuauerunt de seipsis sibi Regem dictum Guis Can, cui et promiserunt subiectissimam obedientiam. Idem cum esset prudens strenuus 12. viriles habens filios, debellauit cum ijs et populo suo, et vicit, ac subiecit cunctos in circuitu Reges, quibus terra indebite diu subiacuerat.
Istis duobus Imperatoribus non creditur inueniri maior Dominus sub firmamento Coeli. In literis quae huius Imperatoris Tartariae scribuntur nomine ponitur semper iste Titulus. Can filius Dei excelsi, omnium vniuersam terram colentium summus Imperator, et Dominus Dominantium omnium. Circumferentia magni sui sigilli, continet hoc scriptum. Deus in Coelo, Can super terram, eius fortitudo.
Word Of The Day