United States or Åland ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus. 33 At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille praestantior?
Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus genus est, armis laudare. XII. Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere.
Word Of The Day