United States or Guyana ? Vote for the TOP Country of the Week !
Item in ciuitate Tiberiade, quae est prope hoc mare habetur in veneratione mensa illius coenae, quam in Emaus castello Christus caenauit, cum ab oculis commensalium euanuit. Hic de prope monstratur mons ille fertilis, mons ille pinguis, in quo de paucis panibus, et de paucioribus piscibus iussu Christi fuerunt saturati, quinque millia hominum.
In agris erant tum senatores, id est senes, si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt.
Word Of The Day