United States or Palau ? Vote for the TOP Country of the Week !


Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior.

But now, Encolpius, that rightly manag'd, may turn to our advantage; therefore do you personate the lover, I'll continue the character I've begun." Matrona inter primas honesta, Philomela nomine quae multas saepe hereditates officio aetati extorserat, tum anus et floris extincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere.

Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est. 8 LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere.

Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?