United States or Pitcairn Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
QUAMVIS SIT: prose writers of the Republican period use quamvis with the subjunctive only; see Roby, 1624, 1627; A. 313,a, g; G. 608; H. 515, III. and n. 3. CUI: see n. on 38 viventi. AD VESPERUM ESSE VICTURUM: 'that he will be alive when evening comes', not 'that he will live till the evening'. With the prepositions ad, sub, in the form vesper is generally used, not vespera. With this passage cf.
Atqui tertium certe nihil inveniri potest. 67 Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur.
Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris?