United States or Saudi Arabia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Amen. os Maledicat illum Deus Pater qui homi- os nem creavit. Maledicat illum Dei Filius qui pro homine passus est. Maledicat os illum Spiritus Sanctus qui in baptismo ef- os fusus est. Maledicat illum sancta crux, quam Christus pro nostra salute hostem triumphans ascendit. os Maledicat illum sancta Dei genetrix et os perpetua Virgo Maria.

Maledicat os illum sanctus Johannes Praecursor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et caeteri discipuli, quatuor quoque evangelistae, qui sua praedicatione mundum universum converte- os runt.

Maledicat illum cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est. os Maledicant illum sacrarum virginum chori, quae mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt.

Maledictus sit in totis compagibus membrorum, a vertice capitis, usque ad plantam pedis non sit in eo sanitas. Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suae majestatis imperio et insurgat adversus illum coelum cum omnibus virtutibus quae in eo moventur ad damnandum eum, nisi penituerit et ad satisfactionem venerit. Amen. Fiat, fiat. Amen.

Maledicat illum sanctus Michael, animarum susceptor sa- os crarum. Maledicant illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia coelestis. os Maledicat illum patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus.