United States or Bermuda ? Vote for the TOP Country of the Week !
Cum venisset ad locum mortis, se ipsum exuit vestimentis, tum procumbens, flexis genibus, veneratus est palum, ad quem ligatus fuit: primum funibus manentibus, tum catena undus ad palum constrictus fuit; ligna deinde circumposita pectore tenus non minuscula, sed grossa palaeis interjectis, tum flamma adhibita canere coepit hymnum quendam, quem fumus et ignis vix interrupit.
Quod ubi peregrinus esset ingressus, uxorem tubicinis obviam euntem aspicit; illico cursum flectit, metuens ne nasus suus exploraretur, atque ad diversorium regressus est exuit se vestibus; braccas coccineas sericas manticae imposuit mulumque educi jussit. Francofurtum proficiscor, ait ille, et Argentoratum quatuor abhinc hebdomadis revertar. Bene curasti hoc jumentam?
Word Of The Day