Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: May 8, 2025
Et notandum, quod per totam patriam singulae mulieres maritatae, vt intelligantur maritis subiectae, et vt discernantur a solutis, gestant in capitis summitate similitudinem pedis viri, longitudinis brachij et dimidij, quadam leui materia operatam: videlicet nobiles de sericosis operibus pannorum, seu alijs raris et pulchris pannis, et preciosis lapillis, et ignobiles iuxta statum suum de materia communiori.
Quatuor fratres minores vnum potentem conuertebant apud quem hospitabar, et qui duxit me ad Abbatiam istam, ibi vidi scilicet quod hic narratur. Et ex hoc in breui temporis spacio intratur Imperium Tartarorum, sequendo fluuium vsque in terram Pygmeorum, per cuius medium transit. Hij Pygmei sunt homines statura breues ad longitudinem nostri brachij, seu trium manuum expansarum.
Word Of The Day
Others Looking