Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: February 11, 2025
In medio autem templi est locus altior 14. gradibus, qui et ipse columnis vndique est stipatus: et secundum quatuor mundi plagas habet templum quatuor introitus per portas Cypressinas artificiose compositas, nobiliterque sculptas, et excisas. Et ante portam aquilonarem intra templum fontem aquae mundae, qui quamuis olim exundabat, tamen nunc minime fluit.
Hic locus est multum artificiose operatus marmore, et generose depictus auro et argento, varioque colore, cui prope ad tres passus est praesepe in quo reclinabatur natus Dominus, ibique videtur puteus quidam, in quo aliqui putare volunt cecidisse stellam ductricem trium Magorum, post eius peractum officium.
Word Of The Day
Others Looking