Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 24, 2025
Partem tamen inter Malvam et Mulucham Massaesylornm gens tenuit. Caput provinciae Iulia Caesarea, aliquando ignobilis, cum Iol esset; postea quia Iubae regia, illustris facta. Reliqua opida sunt Cartenna, Saldae, Opidum novum, Rusazus, Ruscurium, Rusconia, Tipasa, Tubusuptus et Tucca, impositum mari ac flumini Ampsagae. Tingitana.
Tingitana provincia, quam nunc duo regna Fez et Morocco occupant, ab urbe Tingi, quae nunc vulgo Tanger, cognomen accepit, ante Bogudiana dicta a Rege Bogud. Opida in ea, Tingi modo dictum, caput provinciae, ab Anteeo conditum; Iulia Constantia, Zilis, Volubilia et Lixus, vel fabulosissime ab antiquis narrata. Ibi quidpe regia Antaei, certamenque cum Hercule, et Hesperidum horti.
Word Of The Day
Others Looking