United States or Hong Kong ? Vote for the TOP Country of the Week !
Præterea Tractus ille ad quem Madac appulit desertus esse potuit; cum tamen alia Loca et interiores partes barbaros Chichimecas haberent, quibus permixti Cambri et intermissa illa Navigatione, Linguam Moresque patrios exuerint. In hac vehementer me confirmant Indigenarum Traditiones. Nam Virginiani et Guahutemallæ antiquis Temporibus Madocum quendam velut Heroem coluerunt.
Quinetiam ii sunt indigenarum mores, ut, adveniat modo forma sub pessima morbus, velox et virulentus qualis nusquam alias illico latissime effluat. Licet bene sciant hae gentes, hunc, sicut ejus modi alii morbum per contactum contractum esse illis tamen pestem cujus indies spectantur tantae tamque terribiles offensiones, vitare minime curae est.
Word Of The Day