United States or Australia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod vtique non est ita, quod existentibus in Iudaea eleuatur multum polus arcticus.
Hic apparet in bona altitudine polus Antarcticus, et incipit modo apparere in alta Lybia, ita quod in alta AEthiopia eleuatur octodecim gradibus, prout ipse prohaui Astrolabio. Ad meridiem terrae Lamori est Insula bona, Sumebor, cuius gentes reputant se nobiliores alijs, signantes se in facie certo cauterio. Isti semper guerras geerunt contra praefatus gentes nudas de Lamory.
Et sciendum quod in Bohemia, similiter in Anglia eleuatur polus Arcticus 52. gradibus vel citra: Et in partibus magis septentrionalibus, vbi sunt Scoti 62. gradibus cum quatuor minutis. Ex quo patet respiciendo ad latitudinem coeli, quae est de polo ad polum, quod itineratio mea fuit per quartum Horizontis spherae terrae et vltra, per quinque gradus, cum 20. minutis.
Word Of The Day