United States or Taiwan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod vtique non est ita, quod existentibus in Iudaea eleuatur multum polus arcticus.
Vel potest ita exponi, quod Dauid qui erat Rex Iudaea, dixit in medio terrae, hoc est, in principali ciuitate terrae suae Ierusalem, quae erat ciuitas regalis, siue sacerdotalis terrae Iudeae: vel forte spiritus sanctus, qui loquebatur per os prophetae in hoc verbo vult intelligi non corporeum aut locale, sed totum spirituale, de quo intuitu nihil ad praesens est scribendum,
Rursus si ad terrae longitudinem spectemus, quae aestimari potest a Paradiso terrestri, scilicet a digniori et latiori terrae loco, versus eius Nadir, scilicet versus locum sibi in Sphaera terrae oppositum, tunc Iudaea esset ad Antipodes paradisi, quod apparet ita non esse, quod tunc esset viatori de Iudaea ad Paradisum tendentis aequa itineris mensura, siue tenderet versus Orientem, siue versus Occidentem.
Word Of The Day