United States or Estonia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Non laborant terram, praedia, seu vineas, sed morantur inter eos nostrae quantitatis homines, qui eos incolunt, sicut serui, quos et Pygmaei saepe derident, quia sunt ipsis maiores: et quod ipse non cesso mirari dum dicti homines in illa terra generant vel pariunt, non crescit proles supra Pygmaei staturam: Insula non est protensa, sed forte 12. ciuitatum.
Ab hoc loco per aliquas diaetas, venitur ad huius regionis maximam vrbem Cansay, hoc est dicere ciuitatem coeli, imo de vniuerso orbe terrarum putatur haec maxima Ciuitatum; nam eius circuitus 50. leucis est mensus, nec est facile dicere, quam, compresse a quamplurimis populis inhabitatur.
Word Of The Day