United States or Monaco ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nam quæ ex aduerso sita est insula eam appellauit insulam Diui Ioannis, hac opinor ratione, quòd aperta fuit eo die qui est sacer Diuo Ioanni Baptistæ: Huius incolæ pelles animalium, exuuiasque ferarum pro indumentis habent, easque tanti faciunt, quanti nos vestes preciosissimas. Cùm bellum gerunt, vtuntur arcu, sagittis, hastis, spiculis, clauis ligneis et fundis.
Anno Domini 1497 Ioannes Cabotus Venetus, et Sebastianus illius filius eam terram fecerunt peruiam, quam nullus priùs adire ausus fuit, die 24 Junij, circiter horam quintam bene manè. Hanc autem appellauit Terram primùm visam, credo quod ex mari in eam partem primùm oculos iniecerat.
Word Of The Day