Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 1, 2025
Ibique cernitur miserabilis actus vltra modum. Et post processionem postquam statuerunt Idolum in templo suo loco, multiplicatur coram simulachris numerus saepe plangentium, et occidentium vltra quam credi sit facile. Ita quod quandoque in illa vnica solemnitate inueniuntur ducenta corpora, vel plura occisorum.
Dum quis hic infirmatur tendit proximus ad Idolum sciscitans an morietur, et si respondit non, addit et dicere medicinam qua curabitur: si autem responderit moriturum, statim conuocatis amicis occiditur, et cum symphonia, et solemnitate comedunt eius carnes, ossa tantummodo sepelientes. In Insulis vero circumiacentibus, habentur incredibiliter diuersae gentes.
Gentes vero huius insulae peruersae et stollidissimae sunt superstitionis adorantes bouem tanquam animal beatissimum, propter eius simplicitatem mansuetudinem, patientiam, et vtilitatem. Multitudo cuiuslibet ciuitatis vel uillae vnum specialem nutrit bouem, quem postquam laborauit in aratro per sex annos immolant manducantes pariter cum maxima solemnitate.
Word Of The Day
Others Looking