Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 29, 2025
Pro isto carbunculo Grand Can Imperator, per ingenium, per insidias, per precium, et per praelium saepe laborauit, sed nihil profecit. Post istam apparet insula Syllan, habens leucas de circuitu 80. quae paucos habet homines propter multitudinem draconum, serpentum, crocodilorum in ea.
Gentes vero huius insulae peruersae et stollidissimae sunt superstitionis adorantes bouem tanquam animal beatissimum, propter eius simplicitatem mansuetudinem, patientiam, et vtilitatem. Multitudo cuiuslibet ciuitatis vel uillae vnum specialem nutrit bouem, quem postquam laborauit in aratro per sex annos immolant manducantes pariter cum maxima solemnitate.
Word Of The Day
Others Looking