United States or Denmark ? Vote for the TOP Country of the Week !
Visitatis igitur a peregrinis his sacrosanctis memorijs, et valefacto Monachis, recommendant se eorum orationibus, et meritis: tuncque solet aliquid victualium offerri peregrinis, pro inchoanda via deserti Syriae versus Ierusalem. Et sicut dixi de priori deserto, sic nec istud secure est peragrandum absque Drogemijs; id est, semitarum ductoribus, propter vastitudinem deserti.
Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest a Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Transmissoque mari, ibit super hanc longe ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem praefatam. Et restat via grandis dietae ad Montem Sinay ab hac valle.
Word Of The Day