United States or Cocos Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Istis duobus Imperatoribus non creditur inueniri maior Dominus sub firmamento Coeli. In literis quae huius Imperatoris Tartariae scribuntur nomine ponitur semper iste Titulus. Can filius Dei excelsi, omnium vniuersam terram colentium summus Imperator, et Dominus Dominantium omnium. Circumferentia magni sui sigilli, continet hoc scriptum. Deus in Coelo, Can super terram, eius fortitudo.
Haec et his similia multa ibi scribuntur figmenta, et isti plura inter se narrando componunt, quae hoc loco ventilanda non sunt.
Word Of The Day