Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: May 16, 2025
Aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae locos: 'Hinc irrupisse legionum agmen: hinc equites coortos: inde circumfusas auxiliorum manus. Jam tribuni praefectique, sua quisque facta extollentes; falsa, vera, aut majora vero miscebant. Vulgus quoque militum, clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri, mirari.
Ex hoc ioculatores praesto sunt, et Magi, qui suis incantationibus praestant praestigia multa. Imprimis faciunt videri Solem et Lunam, oriendo, descendendo consuetum diei intra Basilicam peragere cursum, cum tanta nimietate splendoris, vt vix se inuicem homines valeant recognoscere prae fulgore, dicentes et mentientes, Solem et Lunam coeli hanc mittere reuerentiam Imperatori.
Word Of The Day
Others Looking