Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: December 7, 2024
Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere! 50 Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate.
Quartum ago annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites.
Word Of The Day
Others Looking