Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: February 19, 2025
Nam vna habet homines enormis magnitudinis, cum solo in medio frontis oculo, qui absque vllo condimento manducant carnes et pisces. Alia Insula habet homines aspectu deformes, nihil autem colli aut capitis ostendentes, vnde et Acephali nuncupantur: oculos autem habent ante ad scapulas, et in loco pectoris os apertum ad formam ferri, quo nostri caballi fraenantur.
Illic sunt homines absque vllo ingenio penitus bestiales, serpentibus, vermibusque vescentes, nec inuicem loquentes, sed conceptus suos signis et indicijs ostendentes. Diligunt preciosos lapides tantummodo pulchritudinis gratia, non causa virtutis: et super omnes vnum diligunt lapidem habentem 60. colorum varietates, qui et Tracoides vocatur propter ipsos.
Word Of The Day
Others Looking