Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: December 9, 2024
Hoc spatio nunc est Biledulgerit provinciae major pars, ubi Targa regnum, et quatuor deserta, Lempta, Zuenziga, Zanhaga, Hair. Atlas Mons. Gaetulos a Meridie claudit mons Atlas, totius Africae vel fabulosissimus.
Gatuli, Atlas mons, Libya interior et Athiopia. Gatuli. A tergo Mauritaniarum Africaeque Minoris Gaetulorum gens, et ipsa quoque Romanorum armis debellata, longe lateque incoluit, quidpe quae hodie occupat quicquid terrarum a Lempta opido ad Oceanum usque, spatio mill. Germanicorum CCCL protenditur.
Deserta in ea sunt, Lempta, Hair, Zuenziga, Zanhaga a singulis opidis cognominibus, adpellata. Regna Targa, Bardoa et Gaoga, itidem ab opidis dicta. Sarra desertum. Continuatur huic regioni versus Meridiem Sarra, cujus longitudo a regno Gaoga ad regnum Gualata extenditur. Nigrita.
Word Of The Day
Others Looking