Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 14, 2025
Ibn al Arabi: "Quod est inter Tehamah et Nagd illud est Hhegiaz. Fusius Ibn Haukal: 'Quod protenditur a limite Serrain urbis sitae ad mare Kolzum adusque viciniam Madian, et inde reflectendo per limitem tendentem in ortum urbis Hhegr, ad montem Tai trunseundo juxta tergum Yamamah ad mare Persicum, hoc totum ad Hhegiaz pertinet. Et alio loco: 'Hhegiaz ea est provincia, quae Maccah et Madinah et Yamamah cum earundem territoriis comprehendit. Ibn al Vardi Hhegiaz appellat provinciam secus Sinum Arabicum et a regione Habyssiniae sitam Bakui eam inter Yaman et Syriam posuisse satis habet, simul longitudinem ejus mensis itinere emetiens."
Gatuli, Atlas mons, Libya interior et Athiopia. Gatuli. A tergo Mauritaniarum Africaeque Minoris Gaetulorum gens, et ipsa quoque Romanorum armis debellata, longe lateque incoluit, quidpe quae hodie occupat quicquid terrarum a Lempta opido ad Oceanum usque, spatio mill. Germanicorum CCCL protenditur.
Word Of The Day
Others Looking