United States or Samoa ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nam sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce ac principem Trajanum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur, ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rempublicam exhausit.
Veniunt, e latebris suis extrusi: et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus, atque eadem victis adversa. Nam, ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem; ita fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia: sed manus et arma et in his omnia.
Word Of The Day