United States or Lithuania ? Vote for the TOP Country of the Week !
XXII. Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt: separatae singulis sedes et sua cuique mensa: tum ad negotia, nec minus saepe ad convivia, procedunt armati. Diem noctemque continuare potando, nulli probrum. Crebrae, ut inter vinolentos, rixae, raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.
Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; ut erat comis bonis, adversus malos injucundus: ceterum ex iracundia nihil supererat; secretum et silentium ejus non timeres: honestius putabat offendere, quam odisse. XXIII. Quarta aestas obtinendis, quae percurrerat, insumpta: ac, si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus.
Word Of The Day