United States or Turkey ? Vote for the TOP Country of the Week !
Fortunam citius reperias quam retineas. Cravissima est probi hominis iracundia. Homo totiens moritur, quotiens amittit suos. Homo vitae commodatus, non donatus est. Humanitatis optima est certatio. Iucundum nil est, nisi quod reficit varietas. Malum est consilium quod mutari non potest. Minus saepe pecces, si scias quod nescias. Perpetuo vincit qui utitur clementia.
Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; ut erat comis bonis, adversus malos injucundus: ceterum ex iracundia nihil supererat; secretum et silentium ejus non timeres: honestius putabat offendere, quam odisse. XXIII. Quarta aestas obtinendis, quae percurrerat, insumpta: ac, si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus.
Word Of The Day