United States or Cook Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sarracenorum autem turmae, videntes quia Christianorum virtus audactur facie ad faciem vicini sibi hospitio proxime iungebatur, media nocte orbi incumbente, amotis tentorijs amplius milliari subtractae consederunt, dum luce exorta consilium inirent, vtrum Ascalonem redirent, aut ciues Iaphet crebris assultibus vexarent. The same in English.
Ab Acon via versus Jerusalem bifurcatur: nam qui tenet vnum latus potest ire secus Iordanem fluuium, in Ciuitatem Damascum, qui vero aliud, ibit in tribus aut quatuor dietis Gazam, de qua olim fortis Samson asportauit nocte fores portarum: deinde in Caesaream Philippi, et Ascalonem, et Ioppam portum supradictum, Hincque in Rama, et Castellum Emaus, et sic in Ierusalem vrbem sacrosanctam.
Word Of The Day