United States or Albania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Principio quidem illud apud plerosque milites Hispanos, pessimo sane exemplo, in more positum fuit, vti ab oculatis et fide dignis testibus perscriptum est, vt seruos suos grauissime punirent, si mercedem diurnam aut non attulissent, aut pensum in auro argentoue effodiendo non absoluissent, aut si quid leuioris denique delicti perpetrassent.
Qui mos animaduertendi ipsis etiam in Christianos seruos domi familiaris esse dicitur. Post carnificinam huiusmodo, si durior dominus illis contigerat, viuos in totam noctem collo tenus defodiebant, presentissimum illud ad plagas remedium esse ludibrio dictitantes.
Word Of The Day