United States or Monaco ? Vote for the TOP Country of the Week !
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio. 57 Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
Tellus sterilis est, neque vllos fructus affert, ex quo fit, vt vrsis albo colore, et ceruis inusitatæ apud nos magnitudinis referta sit: piscibus abundat, ijsque sane magnis, quales sunt lupi marini, et quos salmones vulgus appellat; soleæ autem reperiuntur tam longæ, vt vlnæ mensuram excedant. Imprimis autem magna est copia eorum piscium, quos vulgari sermone vocant Bacallaos.
Word Of The Day