United States or Myanmar ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nam bellis Sueticis a Moscouitarum, Naruaeque Liuoniae exclusi commercio, iter ad illos Oceano, hinc Noruegiae, Finmarchiae, Lappiae, Scricfinniae, Biarmiaeque; illinc Groenlandiae littora praeteruecti, vltra Septuagesimum latitudinis Aquilonaris gradum sibi patefaciunt. Quam nauigationem Belgae postea, non sine tamen cum ijsdem Britannis velitatione, sunt secuti.
Non enim dubium est quin recta et breuis via pateat in occidentem Cathaium vsque. In quod regnum, si recte nauigationem instituant, nobilissimas totius mundi merces colligent, et multis gentibus adhuc idololatris Christi nomen communicabunt.
Caeterum cum non temere cam nauigationem intermissam crederem, opinabar ab Imperatore Russorum et Moscouiae obstaculum aliquod interiectum fuisse.
Word Of The Day