Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: June 4, 2025
Id quod eo fecimus studiosius, quod plane perspectum, probeque cognitum habeamus, nostros omnes, qui bona cum gratia nostra, nostrarumque literarum commendatione, istuc, sub vestro imperio negotiaturi veniunt, pari, cum vestrae Maiestatis fauore, tum vestrorum subditorum humanitate, vbiuis acceptos esse.
Quod quidem propositum studiorum, nisi mature corrigitur, tam magnum rebus incommodum dabit, quam dedit barbaries olim. Pertinax res barbaries est, fateor: sed minus potent tamen, quam illa mollities et persuasa prudentia literarum, si ratione caret, sapientiae virtutisque specie mortales misere circumducens.
Word Of The Day
Others Looking