United States or Argentina ? Vote for the TOP Country of the Week !
Speciem tamen doloris animo vultuque prae se tulit, securus jam odii, et qui facilius dissimularet gaudium, quam metum. Satis constabat, lecto testamento Agricolae, quo cohaeredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore judicioque: tam caeca et corrupta mens assiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi haeredem, nisi malum principem.
"Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus nullo modo praeterire possum." Pro Marco Marcello, 1. Pro Marco Marcello, abridged. "Non intelligis, si id quod me arguis voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
Word Of The Day