United States or Hong Kong ? Vote for the TOP Country of the Week !
Da enim supremum tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem: fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat. Sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis.
Word Of The Day