United States or Laos ? Vote for the TOP Country of the Week !
Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis Imminet, huic celsas hominum contundere mentes Incessusque datum et nimios turbare paratus. Quam veteres Nemesin genitam de nocte silenti Oceano discere patri. Stant sidera fronti. Frena manu pateramque gerit, semperque verendum Ridet et insanis obstat contraria coeptis.
X. 31 Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus.
Word Of The Day