United States or Curaçao ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quid? et te, pium patrem, pium servum Domini, ita Satanas sollicitavit, ut communionem facias cum inimicis meis, et non intelligas: in tali vita esse mortem, et in tali morte vitam? Scilicet si clementissimus Deus Mariae Magdalenae aliisque ignovit, ignovit, quia resipiscerent ob carnis debilitatem, et non iterum peccarent.
Et ego peccarem cum quavis detestatione carnis, et non semel, sed iterum atque iterum sine reversione usque ad mortem? Quomodo clementissimus Deus haec sceleratissima ignoscere posset? infelix pater! recordare quid mihi dixisti de sanctis martyribus et virginibus Domini, qua omnes mallent vitam quam pudicitiam perdere.
Word Of The Day