United States or Cocos Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Nota metaphoram pulcram: sicut enim in lupanari venditur caro humana pretio sine pudore, ita meretrix magna, idest Curia Romana, et Curia Imperialis, vendunt libertatem Italicam.... Ad Italiam concurrunt omnes barbarae nationes cum aviditate ad ipsam conculcandam.... Et heic, Lector, me excusabis, qui antequam ulterius procedam, cogor facere invectivam contra Dantem.
Vnde ego, quia in praecedente parte tractatus narrare coepi aliqua, quae in his, et in peregrinatione mea vsque in terram promissionis sanctam vidi, de quibus etiam potest, et poterit constare multis, qui in partibus nostris eadem peregrinatione me praecesserunt, et secuti sunt, procedam in describendo aliqua illorum, quae vidi et percepi in deambulatione mea, qua peragraui multas alias terras, et perlegi multas vndas, vsque in multorum hoc tempus annorum, et propter insipientes, et discredentes non tacebo.
Word Of The Day