Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: February 18, 2025
Continet hodie tria regna: Darense, Fezense et Maurocitanum. Dividebatur autem olim Malva flumine in Caesariensem quae Numidiam contingit, et Tingitanam quae Oceano perfunditur. Regna fuere ad C. Caesarem usque Imperatorem, qui in duas divisit provincias. Casariensis. Caesariensis provincia, quam nunc totam Dara regnum obsidet, antea Bocchi regnum adpellata fuit.
Monomotapae, qua Rubro mari perfunditur, continuatur Zangibar regio; cujus partes, Cafares populi, Monomotapae proximi, et regna Mozambike, Kiloa, Mombaza ac Melinde, ab urbibus singulis denominata; quarum Mozambike in insula condita, celeberrimum est Europaeis mercatoribus emporium. Sequitur versus Septemtrionem juxta litus maris Rubri Ajan regio, cujus partes duo regna Del et Adea Magaduzzo.
Word Of The Day
Others Looking