"Ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Rom. vederetur, jam primum ornata gemmis ingentibus, ita at ornamentorum onere laboraret. Fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, quum diceret se gemmorum onera ferre non posse. Vincti erant preterea pedes auro, manus etiam catenis aureis; nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat.
Word Of The Day