Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: June 19, 2025
Et sciatis quod tam hic quam alibi mare apparet satis altius suo littore, imo qui a remotis aspicit videt suspensum quasi ad nubes. Et de hoc admiratus fuissem, nisi quod scriptum sciui mirabiles elationes maris. De multis alijs Insulis Meridionalibus, de quibus et Plinius, et Munsterus.
Et quisquis per aliquos dies potat ieiuno stomacho sanatur in breui tempore, a quacunque interiori infirmitate, languore duntaxat mortis excepto: et sane illorum qui prope sunt, et frequenter bibunt apparet per totum vitae tempus mira iuuentus. Ego autem ter vel quater bibi, quamobrem et vsque hodie arbitror potius me corporaliter valere.
Word Of The Day
Others Looking