United States or Saudi Arabia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Potest quoque cuticula quae supra nervum est sui, et pulvis ruber superaspergatur. Nervos enim conglutinari et consolidari hoc modo sepius videmus. Si vero locus tumeat, embroca, praedicta in vulnere capitis quae prima est ad tumorem removendum, superponatur, quousque tumor recesserit. Si vena organica non inciditur, pannus albumine ovi infusus in vulnere ponatur.
In vulnere autem pannus infusus in albumine ovi mittatur, nec tamen de ipso panno vulnus multum impleatur. Embroca vero superius dicta, si in hyeme fuerit, superponatur, donec vulnus saniem emittat. Si vere in estate, vitellum ovi tum super ponatur, et cum saniem fecerit, panno sicco, et unguento fusco et ceteris regenerantibus carnem, curetur.
Word Of The Day