United States or Saint Pierre and Miquelon ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Hinc igitur, praeter pure mathematica et phantasiae subjecta, collegi quaedam metaphysica solaque mente perceptibilia, esse admittenda et massae materiali principium quoddam superius et, ut sic dicam, formale addendum: quandoquidem omnes veritates rerum corporearum ex solis axiomatibus logisticis et geometricis, nempe de magno et parvo, toto et parte, figura et situ, colligi non possint; sed alia de causa et effectu, actioneque et passione, accedere debeant, quibus ordinis rerum rationes salventur.
Ratio est, quoniam diabolus essentiam creaturae seu lamiae immutare non potest, multo minus efficere ut majus corpus penetret per spatium inproportionatum, alioquin corporum penetratio esset admittenda quod contra naturam et omne Physicorum principium est."
Word Of The Day