United States or Haiti ? Vote for the TOP Country of the Week !


Sed ecce dum nobis contingit videre rem quam prius non vidimus, miratur noster animus, non quod simpliciter mirum est, sed quod nobis id mirum et nouum. Deus vnus, simplex quidem est, vt creaturae coelestes quo Deo magis de propinquo sunt eo simpliciores existunt. Terrestres autem quod in situ remotiori sint, idcirco magis diuersae, magis contrariae inter se sunt.

Temporibus ergo magnorum consiliorum conueniunt illuc sapientes terrae, reputantes sibi per inspirationem immitti consilium optimum de agendis. Item ad diuisionem Thraciae et Macedoniae sunt duo mirabiliter alti montes, vnus Olympus, alter Athos, cuius vltimi vmbra oriente sole apparet ad 76. miliaria, vsque in insulam Lemnon. Iesus Christus nascetur de Virgine, et ego credo in eum.

Sed remotis mensis, cum in triclinio regalibus exueretur, tres optimates eum prosequuti, quorum vnus erat comes Haroldus, secundus abbas, tertius episcopus, familiaritatis ausu interrogant quid riserat: mirum omnibus nec immerito videri, quare in tanta serenitate diei et negotij, tacentibus caeteris, scurrilem cachinnum ejecerit.

Et sunt ibi duo montes euecti valde, vnus Sabissatele, alter Ararath, quorum vltimus habet per anfractius, et periodos per ascensum viae, fere 7. leucas, et quasi omni tempore est plenus niue. In illo loco fertur quicuisse Arca diluuii, cuius vnicus asser monstratur, in Ecclesia Monachorum ad montis pedem habitantium; attamem nullus hominum pro frigore nimio attentare praesumit ascensum.

Odericus dixit, Vnus cuman est decem millium. Summa tributi annui, quinquaginta milia millium Florenorum. In illis namque partibus magnus numerorum summas estimant per cuman, numerum 10. millium qui et in Flamingo dicitur laste.

Latitudinem huius Basilicae aestimo ad spatium de meis pedibus centum et longitudinem vltra quatuor centum. In cubiculo autem Regis dormitorio, constat vnus pillarius, seu columna de auro solido et carbunculus conclusus in illo longitudinis pedis vnius, totum habitaculum de nocte perfundens lumine claro. Hic prout ego notaui, non est plene rubeus, sed subrufus, quasi coloris Haematistini.