1 - 10 a 100
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis factas ab eo, et mantello sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi crucifixi, et petivit ab eo dictus recipiens utrum crederet in eum cujus erat ibi figura depicta, qui respondit quod sic, et tunc compulit eum ad abnegandum Jhesum Christum et spuendum ter supra crucem et ymaginem.
Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset.
Atque ibi vis quaedam divina fit: corvus repente advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversarii os atque oculos pugnare incipit, eius manum unguibus laniabat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint nec fuerint dicta capita nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis inveniri.
Interim Senatus Carthaginiensium, adventu legatorum Rom. perculsus, frequens in curiam venit, et de responso iis reddendo consilia capit. Ibi Hannon et Gestar mutuis se verborum contumeliis lacerant. Ille, inveterato Hannibalis odio incensus, auctor est, ut superbia temeritasque juvenis merito castigetur; nec Romani, qui tantum virtute valeant, novo injustoque bello lacessantur; 270-326.
Interim Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit. Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit.
Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo, cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica arteriae contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis cessans, ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.
fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit.
Post que dixit eidem quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod ibi oscularetur eum, sed avunculo ipsius testis flexis genibus instante, remisit ei osculum memoratum.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, quidam frater dicti ordinis aportavit ante eum quamdam crucem ligneam in qua erat figura Jhesu Christi crucifixi, et tunc dictus visitator petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi: «Oportet quod tu abneges eum ter, et spuas ter supra crucem.» Quod facere contradixit et denegavit quantum potuit; finaliter, propter minas quas inferebant sibi, fecit ore et non corde, et finxit spuere supra crucem, et spuit ad terram.