United States or Papua New Guinea ? Vote for the TOP Country of the Week !
A posteriori parte magni altaris monstratur locus, vbi Moysi apparuit Dominus in rubo ardente, ipsum rubum adhuc seruans, quem dum monachi intrant, semper se discalceant gratia illias verbi, quo Deus iussit Moysi ibidem, Solue calciamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: hunc locum appellant Bezeleel, id est, vmbra Dei.
Temporibus ergo magnorum consiliorum conueniunt illuc sapientes terrae, reputantes sibi per inspirationem immitti consilium optimum de agendis. Item ad diuisionem Thraciae et Macedoniae sunt duo mirabiliter alti montes, vnus Olympus, alter Athos, cuius vltimi vmbra oriente sole apparet ad 76. miliaria, vsque in insulam Lemnon. Iesus Christus nascetur de Virgine, et ego credo in eum.
Word Of The Day