1 - 10 a 26
tres vocales nusquam nisi ante duplex *ll* scribuntur, inserta rursus vocali *i* non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis *ll* sonus ostendatur. Nec tamen in *ue*, auditur *u* & *e*, sed diphthongus *eu* plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus *cueillir*, colligere, cum deriuatis & compositis: *fueillé*, cum deriuatis, folium: *vueille*, velim, ac si *i* quiescente, & duplex illud molle *ll* designante, scribatur *feuille, veuille*: & *o* quiescente, & natiuum sonum *c* literæ indicante, scribatur *coeuille*. Cur igitur, inquies, non sic scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti, exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti *e* foeminini, & *e* aperti, duplicis *ll*, & *n* mollis. Itaque necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales *eu* diphthongi ad hunc de quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne quis nimirum per *v* consonantem pro *fueille*, pronuntiaret *fe,vi,llé*: pro *veuillé, ve,vi,llé*: pro *cueuillé, cue,vi,llé*. Sed haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim *fouiller*, scrutari: *mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *quenouille*, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet *fo,vi,ller*: *mo,vi,ller*: *gre,no,ville*: *que,noville*. Sed ego quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit *dueuil*, luctus: & *vueil*, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, *i* vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè pronuntiamus *deul* & *veul*: in quibus *eu* diphthongus vsitatè mutatur in *ou* in deriuatis, vt *douloir, vouloir*, sicut